Latin
NERITE COCHLEA
Pierre Belon, De aquatilibus 428
Unproofread scanNot analysed yet
In Mediterraneo mari, in quo aestus non ita reciprocantur, piscatores conchulas legentes in lintre esse oportet, quos si Nerites, quae tunc saxo extra aquam haerent, senserint, tunc sese à saxo soluentes, in mare praecipites ruere conspexi: atque hoc quidem esse puto, quod Aristoteles ait piscatores Neritas legentes tacere, ne ipsos fugiant. Athenaeus Anirtes &Anarites vocat. Testam habent laeuem, rotundam, exiguam, vt neque in Oceano, neque in Mediterraneo pollicis crassitudinem excedant. Huius autem carnes vulgus Graecum crudas edit, quibus appetentiam maximè excitari ait, &potissimùm si cum caepis etiam crudis comedantur.