Latin
OCHLEAE MARINAE
Pierre Belon, De aquatilibus 428-2
Unproofread scanNot analysed yet
OCHLEAE MARINAE. Turbinatum exanguium genus, cochleae nomen Latinis habuit: quod tametsi specie distinguatur, tamen omnes in anfractum intorquentur. Quod autem Plinius de cochleis altilibus tradit: id, ni fallor, de marinis est intelligendum. Nam neque Illyricae, neque Aphricanae, aut Solitanae, terrestres esse censentur ac fluuiatiles. Omne enim fluuiatilium cochlearum genus (κοχλίας Graeci vocant) virus olet. Praeterea terrestribus viuaria non instituuntur. Quamobrem ne cochleae nomen nobis imponat, id est, ne terrestrium nomenclaturam cum marinis confundamus, dicendum est, cochlearum varias esse species, quarum singulas persequi longioris esset operae: vnam enim quicunque intus norit, omnes nouerit, sed hîc duas tantùm tibi proponam, vt ex harum varietate diuersas reli quarum species agnoscas ac consyderes. ces dicuntur. Est autem Vmbilicus marinus à medicis vulgaribus dictus Nerite multò maior: cuius tamen moles vastior non euadit quàm commune Buccinum. Quumque turbinatum geΚόχλος Grecè, Vmbilicus Latinè.