Latin
OCHLEAE MARINAE
Pierre Belon, De aquatilibus 430
Unproofread scanNot analysed yet
nus omne, prae tenui crusta, carnem patulam ambiente, operculi loco sese tueatur: hic vnus lapidi rubro persimili tegumento occluditur. Rotunda est eius forma, vmbilicum planè referens, vnde ei nomen. Aurifices lapidem esse putant, cuius ego duas species animaduerti. Alteram cinerei coloris, sursum tumentem, deorsum planam: alteram verò rotundam, atque (vt dictum est) rubram. Huius testa sola inter nostri Oceani turbinata politiem admittit. Rotundiori hiat ore, quàm vllum aliud genus. Nam cùm alii turbines, opercula sua habeant vel longiora vel latiora, pro sui oris ratione, hic semper rotundum operimentum habet. Edulis est, vulgoque Buccinarum, Purpurarum, &Neritum modo diuenditur. Rugoso tegmine scabroque constat: cuius clauicula earum herbarum more, quae sese arboribus alligant, à dextra ad si nistram inuertitur. Papauer (μήκωνα Aristoteles vocat) vt Purpura &Buccinum in κόχλοις est conspicuum, quod in clauicula testae continetur. Caeterum cochleam marinam Dioscorides scribit stomacho idoneam esse, &facile aluo excerni: quumque ex marinarum cochlearum testis, vti &reliquorum turbinum optima calx fiat, nihil vetat quominus eas excalfaciendi &vrendi facultatem obtinere, lepras purgare, vtiligines, &oculorum cicatrices emendare asseueremus.