Latin
SPONGIAE
Pierre Belon, De aquatilibus 435
Unproofread scanNot analysed yet
SPONGIAE. Spongiae recentes à siccis longè diuersae, scopulis aquae marinae ad duos vel tres cubitos, nonnunquam quatuor tantùm digitos immersis, vt fungi arboribus adhaerent, sordido quodam succo, aut mucosa potius sanie refertae, vsqueadeò foetida, vt vel eminus nauseam excitet. Continetur autem iis cauernis, quas inanes in siccis ac lotis spongiis cernimus. Putris pulmonis modo nigrae conspiciuntur, verùm quae in sublimi aquae nascuntur, multò magis opaca nigredine suffusae sunt. Viuere quidem spongias adhaerendo Aristoteles censet: absolutè verò minimè: sensumque aliquem habere vel eo argumento (inquit) creduntur, quòd difficillimè abstrahantur, nisi clanculum agatur: atque ad auulsoris accessum ita contrahantur, vt eas euellere difficile sit. quod idem etiam faciunt, quoties flatus tempestatesque vrgent. Puto autem illis succum sordidum, quem suprà diximus, carnis loco à natura attributum fuisse: atque meatibus latioribus, tanquam intestinis aut interaneis vti. Caeterum pars ea, qua Spongiae cautibus adhaerent, est tanquam folii petiolus, à quo veluti collum quoddam gracile incipit: quod deinde in latitudinem diffusum, capitis globum facit. Recentibus nihil est fistulosum, haesitantque tanquam radicibus. Superne omnes propemodum meatus concreti latent: inferne verò quaterni aut quini patent, per quos eas fugere existimamus. De spongiis recentibus haec Oppianus, interprete Lippio, Ec. ii. Infixas scopulis spongas prospectat acutis: Inter se iunctae nascuntur caute virenti. Paulò pòst, Irrumpens spongas vibrata falce recidit Vt messor, rumpitque moras, &fune sodales Admonet, vt fundo subitò retrahatur ab imo. Alibi, A spongis caesis, tetrum quae spirat odorem, Distillat sanies, hominis quae naribus haeret, Et saepe extinguit, ac tabo conficit atro.