Latin
SPONGIAE
Pierre Belon, De aquatilibus 436
Unproofread scanNot analysed yet
Spongias autem in recentes ac veteres tantum distingunt, hoc est, in sordidas &mundas: estque in eis mundandis difficultas maxima. Dioscorides in raras, spissas &Achilleas discernit: quarum omnium vires exponit. Nos etiam marem &foeminam à magnitudine &cauernularum raritate diuidere solemus. De deiectamentis marinis. CAP. XII. Marinorum purgamentorum, quae deiectamenta vocantur, nonnulla absolutè vagantur, vt Genitale marinum, Eruca, Lepus marinus, Pulmo marinus, Pediculus marinus, Phryganion, Hippocampus. Alia sedem non mutant, vt Lumbricus marinus, Auris marina, Hepar marinum: de quibus nunc est singulatim disserendum. TIN