Latin
ERVCA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 436-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERVCA MARINA. Quo modo terrestres Erucae, stirpes depascuntur, sic marinae vescuntur algis. Marinae autem co lore &figura terrestres emularentur, nisi pedibus carerent. Horum loco villos habent, in ordinem ad tergus vtrinque dispositos, alumine fissili tenuiores, floccis septuaginta quatuor tam in prona quàm in supina parte constantes, penicillis tubo infarctis similes: quibus pro pinnis ac pedibus vtuntur. Horum enim inferiores gressum, superiores natatum subministrant.