Latin
HIPPOCAMPVS
Pierre Belon, De aquatilibus 444-2
Unproofread scanNot analysed yet
HIPPOCAMPVS. Hippocampus nomen ab equo &eruca contraxit. equinum enim caput &collum gerit, corpus autem erucae. Plinius hippum, vt Oppianus, vocauit: Athenaeus hippidum, Piscatores Veneti Faloppa, Massilienses &Genuenses Caballum marinum. Digito crassior non euadit, estque ferè cornea cute confectus: nemini, imò neque ipsis quidem piscibus, edulis: quibusdam locis nigrior, aliis autem candidior. Branchias ad latera habet, estque collo, vt equus, contorto. Pinnam in tergore elatiusculam, alteram in latere vtrinque ad branchias exerit, aliam quoque modicam supra ceruicem: tubulum oblongum, in quo eius os situm est. Viuus in mari non est ita contractus, vt nobis iam siccus extra aquam apparet. Contrahit enim caudam in orbem cùm moritur: quod etiam chamaelus facit.