Latin
HIPPOCAMPVS
Pierre Belon, De aquatilibus 445
Unproofread scanNot analysed yet
Spiculis in gyrum obtusis vallatur ac communitur. Caudam habet quadrangularem. Eius longitudo non excedit senos digitos. Iubam habet obtusis spiculis, vt equus crinibus, exornatam, atque aurium loco elata etiam spicula ostendit. Strias quoque in transuersum actas, quae ab obtusis eius spiculis procedunt. Natura enim ad equum terrestrem alludens, caput, ceruicem, collum, thoracem ita affabre in hoc pisce ementita est, vt haec omnia sibi inuicem respondeant. Hippocampi cinerem alopecias replere cum pice liquida aut axungia seu amaracino vnguento illitum, tostosque &assumptos lateris dolores sedare, &vrinae continentiam cohibere authores tradunt. Hippocapi quoque in rosaceo enecati, frigidisque febribus illiti, aut etiam adalligati, multùm prodesse censentur.