Latin
CORDVLVS
Pierre Belon, De aquatilibus 48
Unproofread scanNot analysed yet
CORDVLVS. Cordulum Aristoteles, κούρυλον Numenius vocat, id salamandrini amphibii genus, quod pharma copolarum officinae falsò pro Scinco exponere solent. Viuiparum animal esse comperimus, admodum alacre, in quo salamandriam excedit: Scinco multò minus, branchiis praeditum, pinnis lateralibus carens, caudam laxam &latam habens, Siluri modo (quoad paruum magno licet conferre) minimè squamosum, tergore nigricante, ac glabro, tuberculis tamen horridulo, quodque facilè glubi potest, digitisque attrectatum lacteum humorem vt Salamandra emittit, qui naribus admotus virulentum quidpiam referat: rostro obtuso, dentibus asperioribus communito, digitis anteriorum pedum in quaternos, posteriorum in quinos articulos diuisis: quod dum per aquam fertur, pinnam carnosam erigit, quae à vertice secundum dorsum vsque ad caudam protensa, ipsam ambire conspicitur: quamobrem sinuoso corporis impulsu, Siluri, Anguillae ac Murenae modo natare solet. Proinde quòd ad eius interiores partes attinet, linguam ranae fluuiatilis modo spongiosam habet, qua glutinis more facile ad os adducit hirudines fluuiales &terrestres oniscos ac lumbricos, quibus praecipue vescitur: ob idque circa fauces quiddam veluti carnosum ad linguae radicem illi extuberat. Caeterum costis ac sterno, vt &salamandra caret, ossaque pro spinis gerit, cor spongiosum, dextro lateri incumbens, cuius auricula sinistra maiorem pericardii partem occupat: pulmonibus caret, branchiis enim praeditus est: hepate est nigerrimo, ad conuexam partem aliquantulum bifido, liene subrubro, ventriculi fundo ad haerente: renibus spongiosis, cruribus ferè incumbentibus, qua in parte (&circa spinam) carnosus tantùm comperitur: alioqui ad pectus, &sub ventre totus cutaneus est: oua gerit in bicorni vulua per ordinem, vt in viuiparis cartilagineis disposita, quae rufo quodam adipe fouen tur, ex quibus postea viuos foetus, eosque numerosos, vt &Salamandra excludit.