Latin
CROCODILVS TERRESTRIS
Pierre Belon, De aquatilibus 46
Unproofread scanNot analysed yet
Caetera Cordulum refert, nisi crassiore atque oblongiore esset corpore, cauda rotunda, squamisque vndecunque scateret, quas cum piscibus vt &laterales lineas communes habet: sed ossibus praeditus est: ob medicamenta alexipharmaca, ab antiquis medicis iampridem instituta maximè desideratus, &ad Veneris stimulos mul tum expetitus: alioqui edulis non est. Asiae &Europae peregrinus: Aegypti, Indiae &Mauritaniae alumnus, praesertim apud Memphim, quo in loco indigenae, exenteratos, ac sale vel nitro inueteratos scincos mercatoribus diuendere solent, quos isthic adferant. Sed ea est seplasiariorum nostrorum malignitas, vt eius loco, Cordulum vbique, magno nostro incommodo supponere ac substituere soleant: de quo post ostensam scinci figuram dicemus.