Latin
BALENA
Pierre Belon, De aquatilibus 7
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum a Balena locum obtinet, qui veteribus Pristes, nostris Calderonus dicitur: his quòd anteriorem capitis partem fundo cacabi persimilem habeat: illis verò, quòd quemadmodum serpens, qui Pristes dicitur omnium sui generis serpentum teretior, ac pro longitudine corporis crassior sit: sic &hic Calderonus inter caeteros sui generis pisces talis esse conspiciatur: omnino enim Balenam refert, nisi quòd corpore est magis tereti, neque ita oblongo. Pristes duo postremis annis allati sunt Lutetiam, quorum alter nongentas libras grauis, populo Parisino vaeniit: alter Francisco regi oblatus, atque ab ipso, sui corporis custodibus Heluetiis dispersus, permultos in summam admirationem adduxit. Huius igitur piscis cum talis sit cutis, adeps, caro, lingua, pulmones, eiusdemque ad esum &victum naturae, vt Balenam ementiatur: nihil praeterea subiungere possum, quod non in Balena dictum fuerit, atque in Orca &Delphino rursus explicaturi simus. Hoc à Balena differt, quòd nullas praetenturas habeat, neque tam vasta corporis mole, figuraque sit magis tereti. Itaque ex superiore pictura nouam aliquam apud te confingere poteris, quam tibi proponas.