Latin
DELPHINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
DELPHINVS. Delphini nomen magis vbique receptum esse video, quàm eius carnis esum, qua apud orientales plagas vesci summa religio est. Piscis est omnibus maris litoribus frequens: in ponto quidem minor, in Galliae litoribus maximus, ditiorum popinas multis modis apparatus lautiores reddens, inter viuipara connumeratus. Foetum enim producit, quadrupedum terrestrium instar: vnde illud Oppiani, A.iiii. Et Delphin Ponti princeps, vitulique marini Hi pariunt foetus, foetus aequare parenti Posses. Quinque vel sex pedes longus est: crassus autem, quantum hominis amplexus concludere possit. Caeterum glaber, ac sine squamis, liuente tergo, ventre albicante, rostro tereti, tenui &oblongo in anseris modum. Quamobrem vulgus nostrum marinum anserem appellauit, Qyedemer.