Latin
MVSTELVS SPINAX
Pierre Belon, De aquatilibus 70
Unproofread scanNot analysed yet
Huius speciei permulti Lutetiam plerunque Autumno adferuntur: nam aliis anni tem poribus rarissimos cernas, tunc quidem vinae longitudinem, crurisque crassitiem adaequantes: quo tempore foeminas foetas esse, oua super mammis ad praecordia continentes, catulosque pedis longitu dinem aequare in vtero persaepe conspeximus. Hoc à caeteris discrepat, quòd dentes longos, acutos &prominentes, &caudam Rhinae quodammodo similem gerat. Colore externo, internisque partibus quantum ab aliis discrepet, ex sequentibus descriptionibus intelliges. Maris autem figuram ac formam sequens figura te docebit. Acanthus, Graecis: Spinax, Latinis: Agio, Venetis: Aguseo, Genuensibus: Gallicè, Chien demer. ementiss terea qua tuni haliter aute μεν