Latin
MVSTELVS SPINAX
Pierre Belon, De aquatilibus 71
Unproofread scanNot analysed yet
GALEVS PALVMBVS LAEVIS. Laeuium &aculeis carentium Galeorum peculiare, ac sibi veluti praecipuum Aristoteli nomen obtinuit, qui Massiliensium vulgo à cutis colore Palumbus appellatur: hunc enim solum λεῖον dixit. Differt à Spinace, quòd etsi aspera cute conuestiatur, tamen aculeis caret. Ab Hinnulo verò, quòd cute minimè sit maculosa, dentesque acutos &raros, distentam caudam &admodum latam, ac candidum hepar prae se ferat. Caetera, non vtero modò, aut masculorum propendentibus apophysibus, sed reliquis etiam partibus cum aliis conuenit. GALEVS HINNVLVS. Laeuium Mustelorum altera species, Νέβοις apud Graecos, apud Latinos autem Hinnulus, ab albis maculis, per eius cutem ad dorsum vndecunque dispersis, nomen habet. Massiliensium vulgus, apud quos frequentissimum est, Nissolam appellat: Oceano nostro nullo seorsum nomine ab aliis secernitur, cùm tamen multum à caeteris differat. Est enim rostro latiore, naribus patulis, ore magis capaci, dentibus obscuris atque obtusis, vt in Raia flassada dicemus: colore candidiore, corpore rotundo, &in longitudinem protenso. Atque hac praecipuè nota à Spinace differt, quòd inter duas ani pinnas &caudam, tertiam quandam minorem gerat, nullis aliis praeterquam stellato Galeo communem. Porrò carne praeditus est sapidiore, ac melioris succi: cute admodum glabra, hepate quoque nigricante, atque in duos lobos diuiso, praeter aliorum morem. E. ini.