Latin
DELPHINVS
Pierre Belon, De aquatilibus 8
Unproofread scanNot analysed yet
Pinna illi vtrinque ad latera vnica est, altera in dorso erectior: dentibus quibus centum &sexaginta post rostri cuspidem os communitum habet, pro armis vtitur, branchiarumque loco, fistulam inter oculos gerit, per quam &aërem attrahit, &aquam reiicit. Cauda illi est nigra, lunata, leniter fissa, ac praeter aliorum piscium constitutionem transuersa: cúmque vt caeteri pisces oculis praeditus sit, palpebras tamen praeter eorum naturam gerit, quemadmodum &meatus ad audiendum, in quos si festucam adegeris, protinus eos ad ossa petrea desinere comperies. Proinde quod ad sexus differentiam attinet, masculo foramen quoddam apparet in ventre medio, è quo pudendum exerit quadrupedibus ferè simile. Foeminae pudendi orificium, ano vicinum est, etiam ad terrestria animalia accedens. Mirum est, hunc piscem inter marinos principes connumeratum, etiam à minoribus vilissimisque deiectamentis infestari, quale est oestrum, quod Latini asylum appellauerunt, à quo laterali pinnae inhaerenti tantopere cruciatur, vt magno interdum impetu ex mari in siccum exiliat, illicque vitam plerunque finire cogatur: hunc in deiectamentis altero libro ostendemus. Iam quae de Hamiarum cum Delphinis pugna ab authoribus tradita sunt, vera esse comperimus: siquidem vtriusque agmina ad Hellesponti fauces spectabili praelio dimicantia vidimus: sed omnium qui nobiscum in naui erant iudicio, Delphini victoriam consecuti sunt: ea scilicet coniectura, quòd Delphini Hamias vi compellere ac prae se agere viderentur. Hîc Delphinum, qualem vidimus, depictum cernes. Gallica etiam lilia longè ab ipsa natura diuersa primùm confingere placuit. Hoc tamen in antiquorum marmorum ac numismatum delphinis placidius ferendum est, quòd dempta (vt sequentibus figuris conspicies) incuruata figura, reliquum totius corporis naturam probè imitetur. Delphini conuexi figura ex antiquissimo marmore. ullisatis