Latin
RAIA PROPRIE DICTA
Pierre Belon, De aquatilibus 85
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem Miraleto maior, multasque in tergore maculas rotundas, Miraleti lituris persimiles gerit: tamen est cute asperiore, crassioreque corpore, cuius cauda permultis veluti spinis horret. Caeterum, gustu ac sapore nihilo est asperis raiis inferior. Raiae stellatae quoddam genus Romanum vulgus Arzillam vocat, cuius dentes obtusi sunt, quemadmodum &Flassadae: à qua hoc praecipuè differt, quòd cute sit asperiore, &stellas multò quàm Roweta latiores ac pauciores habeat. Eli. B o 5. Bos, vastissimum Raiarum genus, latissimum ac magis amplum est: vnde illud Oppiani, Batidesque boum genus vsque proteruum. Et alibi, Incola bos coeni, qui vasta mole mouetur Corporis, &latos sese diffundit in armos, Bissenis magnos cubitis porrectus in artus.