Latin
RAIA PROPRIE DICTA
Pierre Belon, De aquatilibus 85-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vaccam Ligurum vulgus appellat: Parisinis nostris (apud quos frequentissimus est, sed nunquam integer: talis enim è litore deferri non potest) nullo alio quàm Raiae nomine agnoscitur: quòd eius quidem caro non modò sapore, sed &colore, atque adeò insertis cartilaginibus, maiorem Raiam prae se ferat. Proinde trucibus est dentibus, atque in hanst modum inflexis, tribus ordinibus in maxilla dispo sitis, iisque mobilibus, ore maximum rictum ostendente: vncinos vtrinque ad capitis latera gerit, permultos quidem eos, &ad caudam incuruatos. Colore est totius corporis liuido, nullisque macu lis aut vncinis distincto. Falluntur qui Bouem marinum cornibus praeditum esse censent: nihil enim tale in eius figura percepi, quam hoc loco proferrem, nisi tot Raiarum pictura abundè tibi satisfaceret. Piscem hunc Oppianus homicidam cognominat, quòd eum asserat vndis immersos ac natantes homines, sua corporis mole ac vastitate suffocare, nec liberam illis respirationem permittere.