Latin
RANA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 86
Unproofread scanNot analysed yet
Epidaurii (vulgus Ragusi nos nominat) apud quos ingentes huiusmodi pisces reperiri solent, ob deformitatem &foedum atque horridum corporis aspectum, Diabolum marinum vocarunt: à cuius esu atque inspectione, qui Epirum &Aegaeum mare incolunt, plurimùm abhorrent: tantumque ipsum exenterant, siquando in sagenis capiatur, vt pisces, quos recens deuorauerat, extrahant. Ranam autem appellatam esse puto à pedibus, quos sub ventre geminos habet, ad Ranae palustris similitudinem, membrana intertextis, quibus verisimile est hunc in Ranae modum, per maris fundum incedere. Figura est plana, oblonga, carne molli, vnde illi Malthae nomen est: tres cubitos in Epiro longa, Massiliae multò minor: cute vndecunque laeui: ore tam vasto, vt maximum quenque canem terrestrem absorbere posse videatur. Hoc habet cum Squatina commune, quòd binas vtrinque alas prae se ferat, latiores ac densiores tamen, atque in summo magis distentas: grandia foramina duo, eò loci ostendens, in quo reliqua cartilaginea quina habent. Os ante caput, Squatinae modo, gerit, dentesque confusis ordinibus, superiorem &inferiorem maxillam ambientes, mobiles, albos, oblongos, ad stomachum conuersos: pinnam paulò supra maxillam superiorem admirabilis naturae: gracilibus quibusdam cornibus, sesquipedalis longitudinis, per ordinem dispositis ita communitam, vt harum prior, secunda multò longior sit, atque in extremo veluti penicillum album cutaneum ostendat, quo vana veluti quadam esca pisciculos fallere solet, vnde piscatricis cognomentum habuit: quòd ea algae aut coeno immersa (est enim aestuarius piscis) nihil praeter haec cornua ostendat, quibus incautos pisces allicit. Vnde Oppianus, Mollitiae nomen Malthae quae ferre videtur, Exitii ignaros pisces sic rana maligna Decipit, imbelles magno deglutit hiatu. Habet &aliam pinnam in medio tergore, priori ferè consimilem: ac praeter has, in lateribus, vtrinque vnam, in gyrum, vt &cauda, crenatam. Ranae marinae caput, pelle denudatum, crocodili caput refert, in quo binos calculos reperies planos, talpinum pedem, aut scrupulum medicum referentes. Cartilagineorum marinorum sola creditur oua excludere.