Latin
RANA MARINA
Pierre Belon, De aquatilibus 87
Unproofread scanNot analysed yet
Vuluam habet in quolibet latere duas vlnas longam, multis anfractibus circunductam, terrestris ranae modo: vesicam quoque Delphini vesicae multò maiorem. Eius hepar in quinos lobos distinctum est, quorum duo vtrinque ad latera protrahuntur. Fel autem ex ramo à Pyloro &Ileo prodeunte emergit: stomachum gerit, &intestina carnosa, lienem rubrum, circinnatum, à stomacho inter eius renes dependentem. Cartilagines in rana totidem numerantur, quot in quouis Scheleto, ossium terrestrium animalium formam referentes, sed prorsus medulla carent, praeterquam vertebrae. Totidem neruorum coniugamenta in eius cerebro (multum tamen liquido) numerantur, quot in reliquis animantibus. F. IIII.