Latin
109.1 to 109.4
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 109.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Recta autem OA est potestate subdupla rectae AA ex constructione: Ergo curva parabolica X119 est potestate subdupla rectae δA: recta autem δλ est aequalis rectae BE, &recta BE supposita est in constructione curvarum à primaria AC derivatarum aequalis esse curvae AD: Ergo parabola X11 9 est subdupla potestate curvae AD. Sed eadem curva XII 9 est subdupla potestate parabolae O4P; basis enim X8 est facta potestate subdupla baseos BC sive NO, &similiter axis 8 9 sive AB, sive NM est potestate subduplus axis NP: Cùm ergo parabolae O4P, XII 9 sint ejusdem naturae, &tam axis quàm basis parabolae X. 119 sint potestate subduplae axis &basis parabolae O4P: Ergo &ipsa parabola XII8 ex propositione secunda hujus appendicis erit subdupla parabolae O4 P. Cum ergo ut jam probavimus eadem parabola X119 sit subdupla tam parabolae O4P, quàm curvae AD; curva AD, &ipsa parabola O 4P erunt inter se aequales; quod erat demonstrandum. Nec dissimili ad probandum curvam AE aequalem esse parabolae O5Q, utendum artificio. Cum enim quadratum BE esse ad quadratum BG ut est recta AV unà cum BC bis sumpta ad ipsam BC, probatum fuerit; ergo componendo &ulteriùs progrediendo erit quadratum tangentis EG ad quadratum rectae BG, ut recta AV unà cum BC ter sumpta ad ipsam BC. Est autem ex praedemonstratis in sexta propositione dissertationis ut quadratum EG ad quadratum BG, ita quadratum BF, ad quadratum abscissae ab axe per tangentem ad punctum F ductam: Ergo quadratum BF erit ad quadratum illius abscissae ut est recta AV unà cum BC ter ad BC. In reliquis imitabimur omninò &sequemur vestigia demonstrationis praecedentis, nisi quod in figura separata postquàm AA fuerit facta aequalis ipsi, BF, recta AS fiet subtripla potestate ipsius BF vel AA; curva ABB curvae FA fiet aequalis; curva θπβ ejus erit naturae ut omnes applicatae sequantur rationem basium AA 8 S.