Latin
109.5 to 109.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 109.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
In alia autem figura separata in qua curvae 911 X &9 12Y, recta 9 8 erit aequalis ut suprà, rectae NM, vel AB, vel BA, basis verò 8 X fiet subtripla potestate basis ON vel CB. Et fiet X II 9 parabola ejusdem cum parabolis CTA, vel O 3 M naturae à qua cum formabitur curva T 129 cujus applicatae 8T, 10 12 sint, ut suprà, aequales curvis X9, 11 9. Probabimus, ut suprà, curvam βπθ, &curvam 9 11 X esse inter se aequales, &similes, hoc est easdem. Unde concluditur bases OA, &T 8 esse aequales, ideóque basem T8 sive curvam 911 X esse potestate subtriplam rectae δλ, sive BF, sive curvae AE. Est autem etiam ex praedemonstratis parabola XII9 subtripla potestate parabolae O 5 Q. Ergo curva AE ¶bola O 5 Q erunt inter se aequales. Eodem ratiocinio in ulterioribus casibus utemur, &generalem nostri theorematis veritatem evincemus. Qui autem superiorem dissertationem &hanc ad ipsam appendicem accuratiùs legerint, praecipua methodi nostrae fundamenta statim agnoscent, &ex eis deduci facillimam curvarum dimensionem deprehendent.