Latin
111.1 to 111.4
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 111.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hujusmodi verò sunt aequationes omnes linearum curvarum constitutivae, in his enim non solùm praedicta reductio vel depressio non succedet, ut Carresius affirmabat, sed eam omnino impossibilem Analystae experientur. Proponatur v. g. aequatio paraboles quadratoquadraticae constitutiva in qua A quadratoquadratum aequatur Z solido in E, qua ratione aequatio haec quarti gradus deprimetur ad tertium? quo utentur remedio climacticae parapleroseos artifices? Quantitatibus autem ignotis characteres vocalium juxta Vietam assignamus, haec enim levia &prorsus arbitraria cur immutarit Cartesius non video. Ut autem pateat disquisitionem hanc aut animadversionem non esse otiosam &inurilem, suppetit methodus universalis quâ problemata quaecumque ad certum curvarum gradum reducimus. Proponatur namque problema in quo quantitas ignota ad tertiam vel ad quartam potestatem ascendat, illud per sectiones conicas quae sunt secundi gradus expediemus; sed si aequatio ad quintam vel ad sextam potestatem ascendat, tunc solutionem per curvas tertij gradus possumus exhibere: si aequatio ad septimam vel ad octavam potestatem ascendat, solutionem per curvas quarti gradus exhibebimus, &sic uniformi in infinitum methodo. Unde evidens fit non hic de nomine tanrùm, sed de re agitari quaestionem. Proponatur in exemplum A cubocubus –B planosolidum in A aequari Z solido solido. Aut, si velis, A quadratocubus –B planoplanum in A aequari Z plano solido, in utroque hoc casu problema solvemus per curvas tertij gradus seu cubicas, quod &fecit Cartesius. Sed si proponatur A quadratocubocubus –B planoplanosolidum in A aequari Z planosolido solido. Aut A quadratoquadratocubus –B solido solido in A aequari Z plano planosolido, tunc problema solvemus per curvas quarti gradus seu quadratoquadraticas quod nec fecit nec fieri posse existimavit Carte sius, cum in hoc casu ad curvas quinti vel sexti gradus necessariò recurrendum crediderit. Puriorem certe Geometriam offendit qui ad solutionem cujusvis problematis curvas compositas nimis &graduum elatiorum assumit, omissis propriis &simplicioribus, cum jam saepe &à Pappo, &à recentioribus determinatum sit non leve in Geometria peccatum esse quando problema ex improprio solvitur genere.