Latin
111.5 to 111.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 111.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ne accidat, corrigendus est Cartesius &singula problemata suis hoc est propriis &naturalibus sedibus restituenda: sed &pag. 322. idem Cartesius disertè asserit curvas ex intersectione regulae &alterius aut rectae aut curvae oriundas esse semper elatioris gradus aut generis, quàm est recta aut curva in figura pag. 321. ex qua derivantur. Intelligatur, si placet in locum ipsius rectae CNK in dicta figura pag. 321. substitui parabolam cubicam cujus vertex sit punctum K &axis indefinitus KLBA &caetera construantur ad mentem Cartesii. Patet aequationem dictae parabolae cubicae constitutivam esse sequentem A cub. ex una parte, &B quad. in E ex altera. experiere autem statim curvam EC ex hujusmodi positione provenientem ad aequationem tantùm quadratoquadraticam ascendere, ergo curva quadratoquadratica est elatioris gradus aut generis, quàm curva cubica secundùm praedictam Cartesij definitionem, cum tamen contrarium pag. 323. expresse idem Cartesius definierit, curvam nempe quadratoquadraticam &curvam cubicam esse unius &ejusdem gradus aut generis.