Latin
112.1 to 112.5
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 112.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIONIS PARS II. T datae publicè fidei satisfiat, methodum generalem ad solvenda quaecumque Oproblematâ per curvas proprias &convenientes exhibemus. Praedictum est jam in prima dissertationis parte problemata duorum graduum inter se proximorum 31 verbi gratia &4. 5. &6' 7'. &8'. 9. &10'. &c. unicum tantùm curvarum gradum respicere, problemata nempe quae ad tertiam vel quartam potestatem ascendunt, solvi per curvas 2. gradus: ea verò quae ad quintam vel ad sextam potestatem ascendunt solvi per curvas 1rii 3. gradus &c. in infinitum. Modus autem operandi talis est. Data quaevis aequatio in qua unica tantùm reperitur ignota quantitas reducatur 1. ad gradum elatiorem sive parem: deinde ab adfectione sub latere omnino liberetur, quo peracto remanebit aequatio inter quantitatem cognitam vel homogeneum datum ex una parte, &aliquod homogeneum incognitum cujus singula membra à quadrato lateris incogniti adficientur ex una parte, ex altera homogeneum istud incognitum aequetur quadrato cujus latus effingendum eo artificio ut in aequatione ipsius quadrati cum homogeneo incognito elatiores quantum fieri poterit lateris ignoti gradus evanescant. Cavendum etiam ut singula lateris quadratici sic effingendi homogenea à radice vel latere ignoto adficiantur, &ultimum tandem ex illis à secundâ etiam radice incognita adficiatur. Orientur tandem beneficio divisionis simplicis ex una parte, &extractionis lateris quadrati ex altera, duae aequationes linearum curvarum problemati dato convenientium constitutivae, &earum intersectio solutionem problematis exhibebit ea qua dudum usi sumus in solutione problematum per locos methodo. Exemplum proponatur, si placet, A cub. cub. –B in Aqu. cub. –Z. plan. in A quad. quad. –D solid. in A cub. –M. plan. plan. in A quad. aequari N. sol. sol. problemata quippe omnia quae ad quintam vel ad sextam potestatem ascendunt ad hanc formam reduci possunt. Nihil enim hoc aliud est quàm vel quintam potestatem ad sextam evehere vel eam deinde ab ultima adfectione sub A vel latere liberare, quae omnia &Vieta &Cartesius abundè docuerunt. Effingatur itaque quadratum à latere A cub. –B in A in E &aequetur priori primum illius aequationis parti. Fiet itaque A cub. cub. –B in A qu. qu. in E bis +B qu. in A qua in E qu. aequalę A cub. cub. –B in A qu. cub. –Z pl. in A qu. qu. –D sol. in A cub.