Latin
DISSERTATIO TRIPERTITA
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 112
Unproofread scanNot analysed yet
Methodum autem nostram qua omnia in infinitum problemata, ea nempe quorum aequationes tertiam &quartam potestatem continent, ad secundum curvarum gradum: quae quintam &sextam potestatem, ad tertium: quae septimam &octavam, ad quartum reducimus, &eo in infinitum ordine exhibere non differemus quotiescumque id voluerint quibus piaculum videtur errores quoscumque vel etiam Cartesianos in praejudicium veritatis dissimulare. Nec moveat problemata quae ad secundam potestatem ascendunt &quae ejusdem cum problematis primi gradus sint speciei &plana dicuntur, circulis hoc est curvis secundi gradus indigere; suum enim &proprium, huic objectioni responsum non deerit cum methodum nostram generalem omnia omnino problemata per curvas convenientes absolventem proferemus.