Latin
113.5 to 113.7
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 113.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Perpetuâ autem &facillimâ methodo, haec lateris quadrati effingendi forma per solam &simplicem divisionem vel applicationem ut verbis geometricis &in re purè geometricâ utamur expediri Analystae experiendo deprehendent, &characterum –&–variatio nullum methodo praejudicium est allatura. vii. Cum autem problemata quae ad secundam potestatem ascendunt per extractionem lateris quadrati reducantur pura, ut notum est, per lineas primi gradus, hoc est rectas, expedientur, &vana evadet quam in priore dissertationis istius parte metueramus objectio cùm extractionem radicis quadratae tanquam notam &obviam in quolibet problematum genere ex nostra methodo usurpandam supposuerimus. Non latebit igitur deinceps accurata &simplicissima problematum Geometricorum per locos proprios à curvis variae, prout expedit, speciei oriundos, resolutio &constructio. Variare autem curvas salvo semper &retento naturali problematis genere, liberum erit Analystis, &semper problemata 8'. aut 7'. gradus per curvas 4'. problemata 10'. aut 91, per curvas 5'. problemata 12'. &11'. per curvas 6'. &sic uniformi in infinitum methodo expedientur. Cum contra per Cartesium problemata 8'. aut 7'. gradus curvis 5'. aut 6'. indigeant: problemata 10'. aut 91. curvis 7'. aut 8. problemata 12. aut 11'. curvis 9'. aut 10'. &sic in infinitum, quod quàm longe à simplicitate &veritate geometricâ absit, videant ipsi Cartesiani, aut si ita visum fuerit, contradicant. Veritatem enim tantùm inquirimus, &si in scriptis tanti viri alicubi delitescat, eam libenti statim animo &lectemur &agnoscemus. Tanta me sanè, ut verbis alienis utar, hujus portentosissimi ingenii incessit admiratio, ut pluris faciam Cartesium errantem quam multos κατορθοῦντας.