Latin
114.1 to 114.4
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 114.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
DISSERTATIONIS PARS III. AEc ad generalem Doctrinam fortasse sufficiant, quae enim problemata Cartesius per Agradus curvarum elatiores determinat expedienda, ea nos generali methodo ad curvarum gradum duplo minorem feliciter depressimus. Quod ita tamen intelligi debere pronunciamus, ut id saltem auxilium omnes omnino quaestiones admittant. Majus quippe infiniti casus speciales non recusant, juvat itaque ulteriùs expatiari &Analysin Cartesianam non solùm ad terminos duplo minores, sed ad quadruplo, sexcuplo, decuplo, centuplo &c. in infinitum aliquando minores deprimere ut tantò magis error Cartesianus detegatur &proprium statim ab Analysi remedium consequatur: potestates autem per numeros ipsarum exponentes designare in gradibus elatioribus, deinceps commodiùs erit. Proponatur invenire sex continuè proportionales inter duas datas. Sint duae datae B &D, prima inveniendarum ponatur A, fiet aequatio inter A &B5D. Haec aequatio secundùm Cartesium per curvas 5' tantùm aut 6' gradus solvi potest. Nos eam per curvas 4' gradus in secundâ hujus dissertationis parte sicut reliquas etiam ejusdem naturae generaliter resolvimus. Sed nihil vetat quominùs eam per curvas 3' gradus resolvamus. Aequentur quippe singuli aequationis termini homogeneo sequenti A*E? D, aequabitur ex una parte D &Aus quae dat, ut patet, curA7 &divisis omnibus per A2 manebit D aequatio inter Evam 3' gradus. Ex altera verò parte AE2 D aequabitur B? D; &omnibus per D divisis &reliquis subquadraticè depressis, manebit aequatio inter A3E &Bs quae dabit etiam curvam 3' gradus. Harum autem duarum curvarum intersectio dabit valorem A, hoc est problematis propositi per curvas 3' gradus solutionem. Sed proponatur inter duas datas invenire duodecim medias proportionales continuè, aequatio erit inter A13 &B12 D, eam autem Cartesius solvi tantùm per curvas 11'. aut 12. gradus solvi posse existimavit. Nos generaliter ut similes quasvis ejusdem gradus eam in secunda hujus dissertationis parte per curvas 7' gradus solvi posse docuimus.