Latin
115.5 to 115.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 115.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem numeros à binario quadraticè in se ductos &unitate auctos esse semper numeros primos apud me constet &jam dudum Analystis illius theorematis veritas fuerit significata, nempe esse primos 3. 5. 17. 257. 65537. &c. in infinitum, nullo negotio inde deri vabitur methodus cujus beneficio problema construemus cujus gradus ad gradum curvarum ipsius solutioni inservientium rationem habeat datâ quavis majorem. Proponatur namque inter duas datas invenire 256 medias continuè proportionales fiet aequatio inter A 257 &B 256 &singuli termini aequabuntursequenti A 220E16D, &mox quaestio per curvas 17' gradus expedietur, si quaerantur mediae 65536 quaestio per curvas 257. gradus solvetur, &sic in infinitum gradus majoris numeri deprimetur ad gradum numeri proximè minoris. Inter duos autem proximos rationem in infinitum augeri quis non videt? An ergo errasse Cartesium ulteriùs Cartesiani dissimulabunt, ego sanè ἐπχω &quid statuendum hac de re sit sollicitus &tacitus expecto