Latin
PORISMATUM EUCLIDAEORUM
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 116
Unproofread scanNot analysed yet
PORISMATUM EUCLIDAEORUM Renovata Doctrina, &sub formâ Isagoges recentioribus Geometris exhibita. UMERAVIT Pappus initio libri septimi libros veterum Geometrarum ad τόπον ἀναλυόμενον pertinentes: qui omnes cùm temporis injuriâ perierint, exceptis unico datorum Euclidis libello &quatuor prioribus conicorum Apollonii, elaborandum Neotericis Geometris maximè fuit ut damnum operum, quae tentavit edax abolere vetustas, aliquantisper resarcirent; &primò quidem subtilissimus ille, nec unquam satis laudatus Franciscus Vieta Apollonii δεὶ ἐπαρῶν libros unico, quem Apollonium Gallum inscripsit, libello feliciter restituit; cujus exemplo se ad eamdem provinciam Marinus Ghetaldus, &VVille brordus Snellius accingere non dubitarunt, nec defuit proposito eventus, libros enim Apollonii λόγου ἀποτομῆς, χωρίου ἀποτομῆς, διορισμένης τομῆς &νεύσεων illorum beneficio vix amplius desideramus. Sequebantur loci plani, loci solidi, &loci ad superficiem. At huic quoque parti non ignoti nominis Geometrae succurrerunt: eorumque opera manuscripta licèt, &adhuc inedita latere non potuerunt. Sed supererat tandem intentata, ac ve lut desperata porismatum Euclidaeorum doctrina. Eam quamvis opus artificiosissimum, ac perutile ad resolutionem obscuriorum problematum Pappus asserat, nec superioris nec recentioris aevi Geometrae vel de nomine cognoverunt, aut quid esset solummodò sunt suspicati. Nobis tamen in tantis tenebris dudum caecutientibus, &quâ ratione in hac materiâ Geometriae opitularemur elaborantibus, tandem se clara videndam obtulit, &purâ per noctem in luce refulsit; nec debuit inventi novantiqui specimen posteris invideri, postquam enim Suevicum sydus omnibus disciplinis illuxit, frustra scientiarum arcana tanquam mysteria quaedam abscondamus, nihil quippe impervium perspicacissimo incomparabilis Reginae ingenio, nec fas censemus occultare doctrinam quam vel unico dumtaxat aut inspirantis, aut mandantis nutu, quandocunque libuerit, detectam iri vix possumus dubitare. Ut autem clariùs se prodat totum porismatum negotium, celebriores quasdam propositiones porismaticas selegimus easque Geometris &considerandas &examinandas confidenter exhibemus, ut mox quid sit Porisma &cui maximè inserviat usui innotescat. Porisma primum. Videatur figura porismatis 1. CInt duae rectae ON, OC, quae angulum constituant in puncto O &sint ipsae positioSne datae, dentur &puncta A &B, à punctis B &A ducantur rectae BE, AF ipsi OC parallelae &occurrentes rectae NO productae in punctis E &F, jungatur recta AE, quae rectae CO productae occurrat in D, jungatur itidem recta FB, quae eidem rectae CO occurrat in C &ad quodvis punctum rectae ON ut V, verbi gratiâ, inflectantur rectae AV, BV, ita ut recta AV occurrat rectae OC in puncto S recta autem BV eidem OC occurrat in puncto R, rectangulum sub CR in DS aequale semper erit rectangulo sub CO in OD, ideoque spatio dato.