Latin
II. PROPOSITIO
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 14
Unproofread scanNot analysed yet
II. PROPOSITIO. CI à dato puncto ducantur in directum duae rectae, datum continentes spatium S contingat autem terminus unius locum planum positione, tanget pariter &terminus alterius. Esto datum punctum A, data primum recta BC, positione in quam demittatur perpendicularis, AC, dabitur ergo &punctum C, producatur &fiat spatio dato aequale rectangulum CAE, super diametro AE, descripto circulo ADE, aio rectas omnes per punctum A ductas, &illinc rectâ, hinc circumferentiâ circuli quem patet dari positione) terminatas ita ad punctum A, secari ut rectang. sub partibus aequetur spatio dato, nam sit verbi gratia recta DAB, juncta DE, cum sit angulus ADE, in semicirculo rectus, &Anguli BAC, DAE, ad verticem aequales, erunt triangula DAE, ACB, similia, atque ideò rectangulum BAD, rectangulo CAE, dato aequale; cum igitur per punctum A, ducantur duae rectae AB, AD, in directum &terminus unius nempe AB, tangat rectam BC, positione datam, tanget &terminus alterius locum planum, hoc est circulum ADE, positione datum. Sed detur punctum V, &circulus BIGH, positione cujus centrum E jungatur EV, &producatur in B, dabitur VB, producatur in F, ut sit rectangulum BVF, aequale dato cui etiam aequetur rectangulum GVX, super diametro X, F, circulus describatur XKF, quem quidem dari positione patet, Aio rectas per punctum V, transeuntes &duobus circulis, terminatas ita secari in V, ut rectangulum sub segmentis dato aequale efficiant.