Latin
II. PROPOSITIO
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 15
Unproofread scanNot analysed yet
Ducatur enim verbi gratia AV, KI, Aio rectangulum AVK, aequari dato, sumatur centrum circuli minoris O, recta autem AVKI, secet eundem circulum in R, jungantur rectae RO, AE, posuimus rectangulum GVX, aequari BVF, erit ergò GV, ad VB, ut FV, ad VX, &componendo, &sumendo antecedentium dimidia, &per conversionem rationis, ut EB, sive EA, ad EV, ita OX, sive OR, ad OV, &habent duo triangula OVR, V EA, commvnem angulum EVA, erunt ergò similia &ut AV, ad RV, ita AE, ad RO, sive EB, ad OX, VE, ad VO, cum ergò ut EB, ad OX, ita VE, ad VO, ergò ut EB, ad OX, ita reliqua VB, ad reliquam VX, atque ideò ut AV, ad RV, ita BV, ad XV, similiter probabimus ut GV, ad VF, ita IV, ad KV, erit igitur vicissim ut GV, ad VI, ita FV, ad VK, ut autem FV, ad VK, ita VI, ad VX, (quia rectangula KVR, FVX, in circulo sunt aequalia) &ut VR, ad VX, ita probavimus esse VA, ad VB, erit igitur ut FV, ad VK, ex una parte, ita VA, ad VB, rectangulum igitur KVA, rectangulo FVB, dato aequale, ex alia verò parte erit ut GV, ad IV, ita VR, ad VX, atque ideo rectangulum IVR, rectangulo GVX, dato aequale; cum igitur per punctum V, ducantur duae lineae in directum AV, &VK, comprehendentes spatium datum, &terminus unius nempe VA, contingat circulum positione datum, tanget &terminus alterius locum planum hoc est circulum XKF, positione datum.