Latin
143.5 to 143.7
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 143.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem in A, collocetur pondus deorsum tendens potentiae R sursum moventi aequale, idem est ac si à puncto A dematur potentia R, nam quantum potentia tollit tantumdem pondus deprimit. Collocetur igitur hujusmodi pondus in A, corpus igitur compositum ex potentia R collocata in A, &sursum movente, ex pondere A, deorsum tendente, &ex gravibus B &D erit in aequilibrio, aut, si mavis, non movebitur. Cum autem grave D, sit aequale gravi B &recta CD rectae CB, erit ut AC ad CD; ita AC ad CB, &ut pondus B ad potentiam R in A collocatam, ita pondus D ad pondus in A deorsum tendens (quod ipsi R potentiae aequale posuimus) est autem ex hypothesi ut recta AC ad CB, ita pondus B ad potentiam R in A collocatam. Erit igitur ut AC ad CD, ita pondus D ad pondus in A deorsum tendens. Cum igitur distantiae ponderibus sint reciprocè proportionales pondus in A deorsum tendens ponderi D aequiponderabit. Si verò ab aequiponderantibus aequiponderantia auferantur, reliqua aequiponderabunt. Ergo si ab aequilibrio ex potentia R in A collocata &sursum movente, ex pondere in A deorsum tendente &ponderibus B &D composito, auferatur aequilibrium ex ponderibus A &D compositum, reliqua aequiponderabunt, aut potiùs non movebuntur. Auferantur igitur pondus A &pondus AD. Remanebit potentia R in A collocata, &pondus B. Quod proinde potentia R detinebit. Ideoque si minimâ augeatur vi, sussum tollit GED.