Latin
PORISMATUM EUCLIDAEORUM
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 144
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio D. de Fermat circa parabolen. ORoposui per data 4. puncta parabolen describere. Duplex est casus, utrique lemTma sequens praemittendum. Sit parabole in 1. fig. ECBAD cujus diameter AF detur positione, dentur etiam duo puncta B &C, per quae transit parabole, dentur denique anguli applicatarum ad diametrum AF. Aio parabolen positione dari. Applicentur ordinatim BN &CM, à puncto dato B in AF, positione datam ducitur BN in dato angulo (positum quippe est dari angulum applicatarum) ergo datur punctum N, similiter datur punctum M &rectae BN, CM positione &magnitudine; Ex natura paraboles est ut quadratum CN ad quadratum BN, ita MA ad NA, si ponas A esse verticem paraboles sive extremum diametri. Ergo datur ratio MA ad NA ÷ndo datur ratio MN ad NA, datur autem recta MN, quia duo puncta M, N dantur, datur igitur NA &punctum A. Si fiat ut AN data ad NB datam, ita NB ad Z, dabitur Z rectum paraboles latus. Dato igitur vertice A, Z recto latere, AF diametro positione, angulo applicatarum, datur positione parabole, ex 52. 1. Apoll. Hoc supposito facillimè construitur primus casus in 2. fig. in qua dentur 4. puncta D, B, C, F, quae si jungas per rectas, BC, CF, FD, DB, vel neutra oppositarum erit alteri parallela, vel ut in hoc casu erit BC verbi gratia parallela DF. Bifariam utraque dividatur in punctis I &E &sit factum, ergo juncta IE erit diameter paraboles cum aequidistantes bifariam dividat, dantur autem puncta I &E, ergo IE positione datur &angulus DEI. Cùm igitur diameter IE positione detur, detur etiam angulus applicatarum &duo puncta B &D per quae transit parabole, dabitur positione parabole DBACF. In 2. casu major est difficultas, cum neutra rectarum duo ex punctis datis conjungentium alteri est aequidistans. In 3. fig. sint data 4. puncta X, N, D, R, quae per rectas XR, RD, DN, NX, conjungantur, &neutra oppositarum sit alteri aequidistans. Ponatur jam factum esse, &descriptam parabolen XANDBR, proposito satisfacientem. Concurrant productae XN, RD, in puncto V, &bifariam divisis XN, RD, in punctis M &C, ducantur ad ipsas diametri MA, CB, occurrentes parabolae in punctis A, &B, à quibus rectae IAS, SB ipsis XV, VR, ducantur aequidistantes, &concurrant in puncto S. Juncta AB bifariam dividatur in P &jungatur SP, his ita constructis patet, cum per verticem diametri MA ducatur IAS, aequidistans applicatae XN, rectam IAS tangere parabolen in A, probabitur similiter rectam SB tangere eamdem parabolen in B ergo per 16. 3. Apoll. erit ut rectangulum XVN ad rectangulum RVD, ita quadratum AS ad quadratùm SB. Datur autem ratio rectanguli XVN ad rectangulum RVD, cum dentur 4. puncta XNDR, ergo datur ratio quadrati AS ad quadratum SB, ideoque rectae AS ad rectam SB. Datur autem angulus ASB, quia propter parallelas aequatur angulo XVR, dato.