Latin
151.1 to 151.4
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 151.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo in triangulo ASB datur angulus ad verticem S &ratio laterum AS, SB, ideoque triangulum ASB datur specie, igitur datur angulus SAB &ratio SA ad AB, cum avec la puissance H sur le bras AC, &la puissance H tirant de méme que la puissance E sur le bras AC, par le méme premier principe, la puissance D sur le bras AB, fera equilibre avec la puissance E sur le bras AC. Hîc vertitur cardo tuae demonstrationis. Et 1. si dixeris in omni angulorum acutorum positione eamdem semper potentiam requiri ad aequilibrium, statim demonstrabo meam de vecte propositionem; fatearis igitur necesse est variare potentiam prout anguli variant. His positis, esto si placet in exposita figura centrum terrae N in quod rectae CE, BD dirigantur, &sint in punctis E &D pondera seu gravia in proportione data, quod quidem liberum esse tua innuit constructio (imò hùc tantùm abs te tenditur ut per potentias imaginarias ab omnibus omnino partibus παραλλήλως moventes inveniatur proportio ponderum in vecte quiescente, aliter quippe, cum hujusmodi potentiae nullibi in rerum natura reperiantur, inutiles prorsus essent) in punctis H &G construis potentias ponderibus E &D, aequales, quae ab omnibus ipsarum partibus πραλλήλως moveant, potentiam deinde H, potentiae E aequaliter movere concludis per 1. tuorum axiomatum, quia nempe trahet H potentia per punctum C, &rectam HA, perpendicularem vecti, trahet etiam pondus E, per eamdem rectam vecti perpendicularem, cum igitur aequales potentiae per eamdem rectam &eumdem angulum moveant, &circa eamdem à vectis centro distantiam, pondus E &imaginaria H, potentia aequaliter trahunt. Id verisimile cum sit, veritatem intimam quaerentibus non potest non videri falsissimum. Pondus in E sit Sphaericum, verbi gratia, omnes omnino ipsius partes ad centrum N tendunt per rectas in eadem N, centro concurrentes &vectem IC, si continuentur ad angulos acutos stantes, ergo potentiae abs C, utrinque aequaliter remotae intelligentur, vectem ad angulos acutos suis motibus secantes; contra cum partes omnes potentiae H παραλλήλως moveant, intelligentur potentiae abs C utrinque aequaliter remotae ad angulos rectos vectem suis motibus secantes.