Latin
209.1 to 209.3
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 209.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
sed non sine mendo, malè enim ibi legitur, ἐκ τῶν ὑπο τῆς μουσῆς ὑποπιθεμένων. Nec silentio praetermittenda est elegantissima, &audacter dicam, certissima alterius loci ejusdem Theonis emendatio paginâ 164. ubi de octonario loquitur: refertur ibi vetus inscriptio quam in columna Aegyptiaca reperiri tradidit Evander hoc modo, Πρεσβύτατος πάντων 'Ὀσιρις θεοῖς ἀθανάτοις πνεύματι καὶ οὑρανῷ ἡλίῳ καὶ σελήνῃ καὶ γῆ καὶ νυκτ καὶ πατρὶ τῶν ὄντων κὶ τῶν ἑσομένων EPΩTE μνημεῖα τῆς ἀὐτς ἀρετῆς βίου συντάξεως, id est, ut vertit Bullialdus, antiquissimus omnium Rex Osiris diis immortalibus Spiritui, &Coelo, Soli, &Lunae, &terrae, &Nocti, &Diei, &patri eorum quae sunt quaeque futura sunt, praedicabo memoriam magnificentiae ordinis vitae ejus: mendosum procul dubio in hac inscriptione illud EPRTE, &hanc lectionem si retineas quis inde sensus elici poterit? legendum igitur EPRTI, atque ita parvâ unius scilicet litterae mutatione huic loco sua lux &amori sua laus facile restituitur; nec aliena est ab hoc loco sapientissimi Platonis. cujus velut interpres Smyrnaeus ille, sententia, dum ait in convivio καὶ μὲν δὴ τὴν γε τῶν ζώων ποίησιν πάντων τις ἐνανπώσεται μὴ ἐκὶ ἔρωτος ἔτ σορίαν ᾖ γίγνεται καὶ ούεται πάντα τὰ ζῶα, etenim animalium omnium effectionem, ut vertit Serranus, ex amoris sapientiâ existere, idest gigni atque nasci ecquis negaverit, Per quem genus omne animantum Concipitur, visitque exortum lumina Solis. Apud Iulium Frontinum de aquaeductibus Romae pag. 106. editionis Plantinianae, vulgò sic legitur: in vicenariâ fistulâ, quae in confinio utriusque rationis posita est, utrique rationi penè congruit. Nam habet secundùm eam computationem, quae interjacentibus modulis servanda est in diametro quadrantes viginti: cùm diametri ejusdem digiti quinque sint, &secundùm eorum modulorum rationem qui sequuntur ad eam, habet digitorum quadratorum ex gnomoniis viginti. Hîc procul dubio legendum non ad eam, sed aream: cujus emendationis ratio ex supputatione geometrica ducitur.