Latin
209.4 to 209.6
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 209.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Eâdem etiam paginâ legitur, centenaria autem ¢enum vicenum, quibus assiduè accipiunt, non minuuntur, sed augentur, Nec usu frequens est: videtur legendum Cen. idest centenaria, loco vocis illius Nec, litteris scilicet ordine inverso accipiendis, cum fortasse in manuscripto repertum fuerit Cen. hoc est centenaria, quod transcriptor transposuit &legendum Nec, particulâ sensui magis, ut videbatur, accommodatâ perperam existimavit. His emendationibus unam aut alteram duorum insignium locorum addam, quorum primus est apud Sextum Empyricum, alter apud Athenaeum: Sextus ille lib. 1. Pyrrhoniarum hypotyposeon pag. 12. ostendere conatur quam variae sint pro diversitate aetatum Phantasiae, πρὰ δὲ τας ἡλικίας, inquit, ὅτι ὁ ἀυτὸς ἀὴρ τοῖς μὲν γέρουσι ψυχρὸς εἶνας δοκεῖ, τοῖς δὲ ἀκμάζουσιν ἔυκρατος καὶ ἀυτὸ βρῶμα τοῖς μὲν πρεσβυτάτοις ἀμαυρὸν τάννεται, τοῖς δὲ ἀκμάζουσιν κατακορὲς, καὶ φωνὴ ἡ ἀυτὴ τοῖς μὲν ἀμαυρὰ δοκεῖ τυγχάνειν τοῖς δ ἐξάκεσος, id est, ut vertit Henricus Stephanus, ex aetatibus autem quoniam idem aër senibus quidem frigidus esse videtur, aliis qui in aetatis flore constituti sunt bene temperatus, &idem cibus senibus quidem tenuis videtur, at iis qui florent aetate crassus, eodem modo &vox eadem, aliis quidem depressa esse videtur, aliis vero alta; at hujus loci elegantior sensus erit si legatur non βρῶμα sed χρῶμα, alioquin de sensu visus qui facilè maximam mutationem patitur, nullus hîc foret sermo: praetereà τὸ ἀμαυρὸν meliùs colori convenit quam cibo, &aequè de colore ac de cibo dici potest τὸ κατακορὲς, sic apud Virgilium legimus, saturatas murice vestes, &hyali saturo fucata colore. Nunc ad Athenaei locum transeo; quis autem urbanissimi illius scriptoris sales variâ conditos eruditione ignorat? Et si quid in eo frigidum aut inficetum occurrat, quis ibi mendum subesse non suspicetur? Suspecta igitur erit lectio loci illius in quo hic auctor lib. 12.