Latin
PROPOSITIO VIII. & Ultima
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 47.3
Unproofread scanNot analysed yet
ad 2. Ergoparallelogrammum BD, ad figuram est ut 3. ad 2. quae ratio congruit τετραγωνισμῷ paraboles Archimedaeo, licet ab eo geometrica proportio aliâ ratione fuerit usurpata; Methodum autem variare, &diversam ab Archimede viam sectari necessum habuimus, quia sterilem proportionis geometricae ad quadrandas caeteras in infinitum parabolas applicationem deprehensam iri, insistendo vestigiis tanti viri non dubitamus. Demonstratio autem ®ulae generales ex nostra methodo ferè in omnibus omnino parabolis statim patebunt.