Latin
PROPOSITIO VIII. & Ultima
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 48
Unproofread scanNot analysed yet
Sit enim, ut nullus ampliùs supersit dubitandi locus parabole ea de qua mentionem fecit dissertatio nostra de linearum curvarum cum lineis rectis comparatione, curva FfeAICB, cujus basis AB, diameter BC, &sit ut cubus applicatae AB, ad cubum applicatae IE, ita quadratum rectae BC, ad quadratum rectae EC, &reliqua ponantur ut supra; series nempe proportionalium rectarum BC, EC, NC, MC, &c. item series proportionalium parallelogrammorum AE, IN, OM, &c. in infinitum. Inter BC, &EC, sumantur duae mediae proportionales VC, RC, item inter EC, &CN, sumantur etiam duae mediae proportionales SC, TC, constat ex constructione, cum ratio BC, ad EC, sit eadem rationi EC, ad NC, fore quoque continuè proportionales rectas BC, VC, RC, ECSC, TC, NC. Est autem ut AB, cubus ad cubum IEt, ita BC, quadratum ad EC, quadratum, sive recta BC, ad rectam NC. Cum autem sint, ut supra probavimus, septem continuè proportionales, BC, VC, RC, EC, SC, TC, NC, ergo prima, tertia, quinta &septima erunt etiam continuè proportionales, ideoque erit BC, ad R C, ut RC ad SC, &ut SC, ad NC. Ut igitur prima BC, ad quartam NC, ita cubus primae BC, ad cubum secundae RC, sed ut BC, ad NC, ita probavimus esse cubum AB, ad cubum IE. Ergo ut cubus AB, ad cubum IE, ita cubus BC, ad cubum RC; ideoque ut AB, ad IE, ita BC, ad RC. Cum igitur ratio parallelogrammi AE, ad parallelogrammum IN, componatur ex ratione AB, ad IE, &ex ratione BE, ad EN, sive BC, ad EC, ergo eadem parallelogrammorum ratio componetur ex ratione BC, ad RC, &BC, ad EC. Ut autem BC, prima proportionalium ad EC, quartam, ita RC, tertia ad TC, sextam. Ergo parallelogrammi AE, ad parallelogrammum IN, ratio componitur ex ratione BC, ad RC, &RC, ad TC: hoc est parallelogrammum AE, est ad parallelogrammum IN, ut BC, ad TC, parallelogrammum igitur AE, ex praedemonstratis, est ad figuram IGCE, ut recta BT, ad TC; ideoque ut parallelogrammum AE, ad totam figuram AICB, ita recta BT, ad rectam BC, sive sumpta communi latitudine AB, ita parallelogrammum sub AB, in BT, ad parallelogrammum sub AB, in BC. Et vicissim &convertendo, ut parallelogrammum BD, est ad figuram AICB, ut parallelogrammum sub AB, in BT, ad parallelogrammum sub AB, in BE, sive propter communem latitudinem AB, ut recta BT, ad rectam BE, recta autem BT, continet quinque intervalla TS, SE, ER, RV, VB, quae inter se propter nostram methodum logarithmicam censentur aequalia. Recta autem BE, continet tria ex iis intervallis, nempe ER, RV, VB. Ergo paralellogrammum BD, est ad totam figuram in hoc casu ut 5. ad 3. Canon verò universalis inde nullo negotio elicietur. Patet nempe fore semper parallelogrammum BD.