Latin
53.5 to 53.8
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 53.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus ad basim transla tis, fiet ex superiori methodo B, qu. in V, aequale A, &omnibus secundum artem E qu. novo ipsius A, valore accommodatis, evadet tandem nova aequatio quae dabit curvam ex parte basis, cujus aequatio dabit E, cub. –V, cub. aequale B in E, in V, quae est curva Schotenii, cujus constructionem tradit in sectione 25. miscellanearum, pag493. Figura itaque curva AKOGDCH, quae apud illum authorem delineatur ex superioribus praeceptis quadrationem suam commodè nanciscetur. Notandum autem de curvis in quibus aggregatum potestatum applicatarum datur, formari non solum curvas ad basim quadrationi obnoxias, sed etiam alias curvas ad diametrum facilè quadrandas. Si enim in 4. figura supponatur aequatio curvae constitutiva, ut superiùs diximus B, quad. –A, qu aequale E, quad. non solum ex ea derivabitur nova curva ad basim, cujus aequatio est B, qu. in E, qu. –E qu. quad. aequale B, qu. in V, quad. Sed etiam nova curva ad diametrum aequando potestatem applicatae quae est E, qu. producto B, in V. Dabuntur enim omnia producta B, in V, ad diame trum applicata. Et omnibus per B, divisis, dabuntur omnes V, diametro applicatae; ideoque quadraturae curvae novae ex priori versùs diametrum oriundae, cujus aequatio erit B, qu. –A qu. aequale B in V. Unde statim apparet novam illam curvam versùs diame trum esse parabolen. Hujusmodi autem transmutationum beneficio non solum ex prioribus curvis oriuntur nouae; sed itur nullo negotio à parabolis ad hyperbolas, &ab hyperbolis ad parabolas, ut experientiâ constabit. Sicut autem à curvis in quibus dantur potestates applicatarum, fit praecedentis ope analyseos translatio ad curvas, in quibus latera applicatarum in rectilineis dantur; Ita de curvis in quibus dantur latera applicatarum, devenitur facilè ad curvas, in quibus potestates applicatarum dantur. Cujus rei exemplum esto curva, cujus aequatio B, qui in E, qu. –E, qu. qu. aequale B, qu. in V, qu.