Latin
PROPOSITIO VIII. & Ultima
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 54
Unproofread scanNot analysed yet
in hac enim aequatione, ut jam probatum est, dantur omnes V, Ponatur V, aequalis esse A, in E, &subrogando in locum ipsius V, novum ipsi assignatum valorem, A in E, fiet B, qu. in E, qu. –E, quad. quad. aequale A qu. in E, qu. &omnibus ab E, qu. divisis, remanebit B, qu. –E, qu. aequale A, qu. sive B, qu. –A, qu. aequale E, qu. Dabuntur igitur in hac novâ curvâ, quam apparet esse circulum, omnia E, quadrata. Quod si ex primâ curvâ in quâ dantur latera applicatarum, quaeratur nova in quâ dentur cubi applicatarum, eadem methodo utendum, modò potestates ignotarum conditionarias usurpemus. Proponatur enim curva quamsuperiùs ex alia deduximus, &sit illius aequatio B, qu. cub. in V, quad. in E, qu. –E, cub. cub. cub. aequale B, cub. vil, Cui cub. in V, cub. AIV Probatum est in illa dari aggregatum omnium V, hoc est latera applicatarum. Ut itaque ex eâ nova curva derivetur in qua omnes cubi applicatarum dentur, ponatur V, aequari E, qu. in A, &in locum V, substituatur novus iste quem ipsi assignavimus valor, fiet tandem operando secundùm praecepta artis, aequatio in B, in A, qu. –A cub. &E, cub. quae dabit curvam in qua omnes E, cub. cubos applicatarum repraesentantes dabuntur. Ex hac autem methodo non solùm dantur &inveniuntur quadrationes infinitae, nondum Geometris cognitae, sed multae etiam pariter infinitae deteguntur curvae, quarum quadraturae supponendo simpliciores quadraturas, ut circuli, ut hyperbolae, ut aliarum expediuntur. Exempli gratiâ, in aequatione circuli, in qua B, qu. —A, qu. aequatur E, qu. dantur quidem in rectilineis omnes applicatarum potestates, quarum exponentes signantur numero pari, ut omnia quadrata, omnia quadrato quadrata, omnes cubo cubi, &c. Sed potestates applicatarum, quarum exponentes signantur numero impari, ut omnes E, cubi, omnes E, quad. cubi, dantur tantùm in rectilineis supponendo ipsam circuli quadraturam, quod non est operosum demonstrare, &in praxim redigere, tam quam corollarium methodi precedentes. Plerumque autem usuvenit ut iterandae, vel bis, vel etiam saepius sint operationes ad inquirendam curae propositae dimensionem.