Latin
54
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 54-2
Unproofread scanNot analysed yet
Proponatur, exempli gratiâ, curva, ejus aequatio sequens speciem determinet B, cubaequalis A, quad. in E, TB, qua in E. Si dantur omnes E, ergo dantur omnia sub rectâ datâ, (B, videlicet) in E, re ctangula Rectangulum B, in E, invertendo superiorem, de qua egimus in principio dissertationis methodum, aequetur quadrato O, qu. Ergo O, quad. aequabitur E. Et substituendo in locum E, novum hunc ipsi assignatum valorem, fiet B, qu. qu. aequale A, Qu. in O, qu. –B, qu. in O, qu. Et haec sit prima operatio, quae est inversa ejus quam initio hujus dissertationis praemisimus, &quae novam curvam exprimit, in quâ inquirendum restat an dentur omnia O, quad. Recurrendum igitur ad secundam methodum, cujus beneficio ex quadratis applicatarum latera novae curvae inquirimus. Ponatur B, in V, ex superiore quam secundo loco exhibuimus methodo aequari A, &substituendo in locum A, ipsi jam assignatum ex nostra methodo valorem fiet B, qu, quaB, qu. in O, qu. aequale B, qu. in V, quad. Et omnibus per B, quad. divisis evadet tandem B, qu. –O, qu. aequale A, quad. quae aequatio dat circulum. Et in eâ omnes V, dantur, supponendo quadraturam circuli. Recurrendo igitur ad priorem curvam, in quâ B, cub. ponitur aequari A, qu. in E, –B, qu. in E, patet spatium ab ea curva oriundum per quadraturam circuli posse quadrari, id quae per duas curvas à priore diversas analysis nostra breviter &facilè expedivit. Haec verò omnia, &ad inventionem rectarum curvis aequalium; &ad pleraque alia non satis hactenus indagata problemata inservire statim experiendo ἀγχένος analysta deprehendet.