Latin
DECONNTIIUTIBUS
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 74
Unproofread scanNot analysed yet
DECONNTIIUTIBUS SPHAERICIS. POLLONII Pergaei doctrinam πὶ ἐπαρῶν restituit eleganter Apollonius Gallus aut sub illius nominis larvâ Franciscus ille Vieta Fontenaeensis cujus mirae in Mathematicis lucubrationes veteri geometriae felices praestitere suppetias. Verùm qui materiam hanc contactuum quae hactenus substitit in planis, ulteriùs promoverit, &ad sphaerica problemata evehere sit ausus, adhuc, quod sciam, extitit nemo; praeclara tamen inde problemata deduci &ad elegantem sublimiorum problematum constructionem facillimè derivari patebit statim. Quaerenda itaque sphaera qua per data puncta transeat aut sphaeras &data plana contingat. Quindecim problematis totum negotium absolvetur. PROBLEMA I. Datis quatuor punctis sphaeram invenire quae pedata transeat. Entur quatuor puncta NOMF, per quae Sphaera describenda est sumptis ad libiEtum tribus NOM, circa triangulum NOM, quod in uno esse plano constat ex elementis; describatur circulus NAOM, quem &magnitudine &positione dari perspicuum est, esse autem circulum NAOM, in superficie inveniendae Sphaerae paret, ex eo quod si Sphaera plano secetur sectionem datò circulum, at per tria puncta NMO, Unicus tantùm circulus describi potest, quem jam construximus, cum igitur tria puncta NOM sint in superficie Sphaerae quaesitae, ergo planum trianguli NOM, Sphaeram quaesitam secat secundum circulum NAOM, quem ideo in superficie Sphaerae esse concludimus.