Latin
DECONNTIIUTIBUS
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 75
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ipsius centrum C, à quo ad planum circuli excitetur perpendicularis CEB, patet in recta CB, esse centrum Sphaerae quaesitae, à puncto F, in rectam CB, demittatur perpendicularis FB, quam &positione &magnitudine dari perspicuum est, à puncto C, ducatur CAD, ipsi FB, parallela, erit igitur angulus BCA rectus, sed &recta BC, est perpendicularis ad planum circuli. Ergo recta ACD, est in plano circuli, &datur positione, dantur itaque puncta AD; in quibus cum circulo concurrit, ponatur jam factum esse, ¢rum inveniendae Sphaerae esse E, quod quidem in rectâ CB, reperiri jam diximus ex Theodosio junctae rectae FE, AE, ED, erunt aequales, cum tria puncta nempe F, ex hypothesi &A, &D, ex demonstratis sint in superficie sphaerica, at tres rectae FE, AE, ED, sunt in eodem plano, cum enim rectae FB, ACD, sint parallelae, erunt in eodem plano, sed &recta CB, ideoque tres FE, AE, DE; si igitur circa tria puncta data AFD, describatur circulus, ejus centrum E, erit in recta CB, ac proinde &Sphaerae quaesitae centrum &Sphaera ipsa non latebunt.