Latin
PROBLEMA II
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 75-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA II. Datis tribus punctis &plano invenire sphaeram quae per data puncta transeat, &planum datum contingat. DEntur tria puncta NOM, per quae circulus descriptus MEON, erit ad superfiSciem Sphaericam quaesitam ex jam demonstratis, &in excitatâ ad planum circuli rectâ IBA, invenietur centrum Sphaerae quam quaerimus; concurrat recta IBA, cum plano dato in puncto A, dabitur igitur punctum A, positione à centro circuli NEO M, demittatur perpendicularis in planum datum ID, dabitur igitur punctum D, ideoque &recta AD, positione &magnitudine, &pariter rectae ID, &IA, dabitur igitur planum trianguli ADI positione, datur autem &planum circuli MON, positione, ergo communis illorum planorum sectio FIE, dabitur positione, ideoque dabuntur puncta E &F, in circulo.