Latin
PROPOSITIO II
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 90-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROPOSITIO II. D dimensionem linearum curvarum non utimur inscriptis &circumscriptis moAre Archimedeo, sed circumscriptis tantùm ex portionibus tangentium compositis, duas enim series tangentium exhibemus quarum una major est curvâ, altera minor: demonstrationem autem multò faciliorem &elegantiorem per circumscriptas solas evadere Analystae experientur. Possibile igitur, ut vult methodus Archimedea, pronuntiamus cuilibet ex curvis jam praedictis circumscribere duas figuras ex rectis constantes quarum una superet curvam intervallo quovis dato minore, altera autem superetur à curva intervallo etiam dato minore. Exponatur curva aliqua ex praedictis in 2. Figura.