Latin
PROPOSITIO II
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 91
Unproofread scanNot analysed yet
Secetur basis AF in quodlibet portiones aequales, AB, BC, CD, DE, EF, FG, &à punctis B, C, D, E, F, erigantur perpendiculares BQ, CV, DZ, ER, FM, quae occurrant curvae in punctis P, T, Y, N, O, Ducantur item tangentes AQ, PV, TZ, YR, NM, OI. Ex primâ propositione patet tangentem AQ, portione curvae AP esse majorem: item tangentem PV, portione curvae PT esse majorem &sic de reliquis, tandemque etiam ultimam OI portione curvae OH esse majorem. Ergo figura constans ex omnibus istis tangentium AQ,PV, TZ, YR, NM, OI, portionibus curva ipsa major erit. ABCDEEG At exponatur eadem curva in 3. Figura cujus basis AG in eundem portionum aequalium numerum dividatur in punctis B, C, D, E, F. à punctis B, C, D, E, F suprà erigantur perpendiculares BR, CQ, DO, EL, FI quae occurrant curvae in punctis S, P, N, M, K, à puncto autem S in hac tertia figura, ducatur tangens ST occurrens perpendiculari AT, deinde à punctis PN, M, K, H ducantur tangentes PR, NQ, MO, KL, HI occurrentes perpendicularibus BS, CP, DN, EM, FK, in punctis R, QO, L, I. Ex prima propositione patet tangentem ST portione curvae AS esse minorem, item tangentem PR portione curvae PS esse minorem &sic deinceps, tandemque ultimam IH quae parallela est basi, portione curvae KH esse mnorem. Ergo figura constans ex omnibus istis tangentium ST, PR, NQLMO, KLi, HI portionibus curva ipsa minor erit. Cum autem ex corollario propositionis primae partes tangentium ab eodem puncto curvae utrinque productarum &portionibus basis hinc inde aequalibus oppositarum sint inter se aequales: patet, cum 2. &3. Figurae curvae supponantur aequales aut eadem potius, licet vitandae confusionis causâ duas figuras descripserimus, tangentem ST tertiae figurae aequalem esse tangenti PV secundae figurae, cum enim punctum S in tertia figura idem omninò sit cum puncto P secundae figurae &portiones basis AB, BC in utraque figura sint inter se aequales; portiones tangentium ex utraque parte ipsis oppositarum nempe recta ST inz. figura &recta PV in 2. inter se aequales erunt. Probabitur similiter tangentem PR 3. figurae aequalem esse tangenti TZ 2. &sic de caeteris. Quo peracto constabit primam tantùm 2. figurae &ultimam 3. nulli ex portionibus figurae contrariae aequales esse. Excessus igitur quo figura secunda superat tertiam est idem quo tangens AQ 2. figurae superat tangentem IH 3. figurae. Sed recta IH propter patallelas aequatur portioni basis FG sive AB, supponuntur enim omnes basis portiones aequales in utraque figura, ergo figura secunda ex tangentibus curva majoribus composita superat figuram tertiam ex tangentibus curva minoribus compositam eo ipso quo in 2. figura tangens AQ superat portionem basis AB, ipsi oppositam intervallo.