Latin
PEIIDVBE
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 95-3
Unproofread scanNot analysed yet
superet rectam B intervallo A. Circumscribatur in figurâ separatâ (quam etiam quintam charactere graeco notavimus) figura constans ex portionibus tangentium curvâ EXA minorum; sed quam tamen ipsa curva superet intervallo minore ipso A. Et sit illa figura constans ex portionibus tangen2le tium XR, YS, ZT, AV; Cum itaque curva sit major B intervallo A, &eadem en q curva superet circumscriptam intervallo minore ipso A, ergo circumscripta erit major rectâ B, ideòque rectangulum sub KL in circumscriptam erit majus segmento parabolico E QM I. Sed rectangulum sub K L in circumscriptam aequatur, ex praedemonII. stratis, rectangulis sub PF, in FE, sub OG, olin GF, sub NH in HG &sub MI in IH. Est enim ut XR ad FE ita F P ad KL, ideòque rectangulum sub KL in XR aequatur rectangulo sub PF in FE &sic de reliquis. Cum igitur rectangulum sub KL in circumscriptam sit majus segmento parabolico EQMI, ergo summa rectangulorum sub PF in FE, sub OG in GF, sub NH in GH &sub MI in HI est major dicto segmento parabolico, sed omnia illa rectangula ductis perpendicularibus seu basi parallelis rectis PF, OO, NA, Mae quae omnes cadent in applicatas intra parabolam, prout enim applicatae magis distant à vertice eò magis semper augentur, erunt aequalia rectangulis PE, OF, NG, MH. Ergo summa omnium illorum rectangulorum PE, OF, NG, MH, erit major segmento parabolico. Quod est absurdum. Rectangula enim illa PE, OF, NG, MH componunt figuram ex rectangulis compositam &ipsi segmento parabolico inscriptam, ideóque ipso minorem. Recta itaque B non est minor curvà EXA. Cum jgitur nec sit major, nec minor, erit ipsi curvae aequalis. Quod prolixiùs, ut omnis removeatur scrupulus, fuit demonstrandum. Ex jam demonstratis patet eâdem facilitate demonstrari posse segmentum parabolicum quodvis EQPF à priore abscissum, rectangulo sub datâ KL in curvam EX aequale esse; Ideóque si detur in basi quodvis punctum ut F, cum ex Archimede segmentum parabolicum EQPF in rectilineis detur, dari etiam &rectangulum sub KL datâ in portionem curvae EX; datur autem recta KL, ergo &curva EX. Dato itaque quovis puncto inba se ut F, dari portionem curvae ipsi oppositam &rectam posse assignari huic aequalem manifestum est.