Latin
PEIIDVBE
Pierre de Fermat, Varia opera mathematica 96
Unproofread scanNot analysed yet
Nec moveat ad rectam illam curvae EXA aequalem inveniendam, construendam videri parabolam simplicem, quo casu problema solidum evaderet. Cùm enim supponatur ad veritatem tantùm inquirendam &demonstrationem ritè conficiendam parabolae illius descriptio; nihil vetat quominus calculum ipsum dissimulatâ illa imaginaria parabolae descriptione, per rectas &circulos &expediamus &exhibeamus. Is autem calculus, nisi fallor, talis est. Esto in figurâ sexta, curva parabolica DAC ejus naturae ut cubi applicatarum DB &NM sint inter se ut quadrata portionum axis BA &AM, dentur autem altitudo AB &semibasis BD, aut tota DBC. Aio dari rectam curvae DA C aequalem (quod jam probatum est) in calculo verè Geometrico. Sit rectum istius parabolae latus recta AO, quam datam esse ex datis axe &applicata ex suprà dictis constat, à recta AO auferatur nona ipsius pars EO, reliqua ve rò AE fiat aequalis rectae YK, cui in directum ponatur KX aequalis seu applicatae semibasi DB. Super recta YX tanquam diametro describatur semicirculus YTX &rectâ YK bisectâ in puncto R excitetur perpendicularis RT semicirculum secans in T, Rectae RT fiat aequalis recta RV &super recta VX tanquam diametro describatur semicirculus VQX ad cujus circumferentiam à puncto R excitetur perpendicularis RQ. Super rectis TR, RQ describantur semicirculi TPR, RGQ &ipsis applicentur rectae TP, RG quae singulae sint ipsi RY aequales. Junctis autem rectis RP, QG: Aio rationem curvae parabolicae DAC ad basim DBC esse eamdem quae est dupli quadrati rectae QG ad triplum quadratum rectae RP ideóque esse datam. Fiat itaque ut triplum quadratum rectae RP ad duplum quadratum rectae QG ita recta DC ad rectam IH. Recta illa IH quae data est ex constructione, aequalis erit curvae parabolicae DAC. Quod si cum praecedente demonstratione non conveniat, ab ipsa erit emendandum.