Latin
110
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 110
Unproofread scanNot analysed yet
Praetermittit enim categorias aliquas LIB. I. cap. 2. quibus omissis, inductio, &ratio non potest esse sufficiens. Pari ratione praeterit aliquos modos unius, cùm non nisi tres assumat: &10. tam Met. cap. 1. ad decem usque numeret. Omitto &insufficientiam definitionum: ut est imprimis celebrata illa, qua LIB. II. Natura dicitur Principium, &caussa motus, &quietis ejus, in quo, &c. Sic enim Natura primùm non distinguitur à caussa efficiente. Deinde verò cûm velit Naturam hac ratione distingui ab Arte: quid? An-non ut Natura est principium motuum naturalium: ita Ars est artificialium? Nisi fortè Ars dici debet qualitas passidby C passiva, &non activa potiùs: ac proinde aliquod agendi, seu movendi principium? Rursùs neque convenit iis, quae intenduntur, putà Materiae, ac Formae. Non Materiae: quia ejus inertiae nihil motus attribuit. Non Formae, ut forma est: quia, ut sic, solum ejus munus est actuare materiam. Quare restat, ut conveniat ipsi, tanquàm principio efficienti. Quae porrô tais definitio superflua contineat, dicetur infrà commodiùs.