Latin
111
Pierre Gassendi, Exercitationes paradoxicae 111
Unproofread scanNot analysed yet
Alia definitio celebris est illa, qua LIB. III. cap. 3. Motus definitur Actus entis in potentia, quatenùs in potentia. Ipsam quidem aliàs tangemus uberiùs: sed interim tamen duo libenter quaesierim. Alterum est quaenam sit notio illius generis Actus. Graecè habetur ἐντελέχεια, quae apud ipsum est forma, Anima, motus, Deus, quinta essentia. An-non ergo OEdipus eris, si generalem illius notionem expresseris? cùm in universa Physica Aristotelea nullum verbum occurrat frequentiùs. Alterum, an-non, cùm forma sit actus materiae, materia verò ens in potentia: haec definitio sit formae, &non motus propria? Certè ipse id non explicat. Praetereo quòd eodem cap. species motus eodem genere definit hoc modo, Alteratio est actus alterabilis, ut alterabile est, &c. Certè enim proximum genus vitiosè dissimulat, quod jam Motum constituit. Sed nimirùm hoc genus remotum cordi ipsi, &curae est. Praetereo &quod cap. 2. ejusdem lib. 3. motum dividit, priusquàm definiat. lam. LIB. IV. cap. 3. proponit novem modos, quibus aliquid dicatur esse in alio.